Gratias "Coquamus" ago pro pellicula tam iucunda et utili de panibus fartis. Vt multa uocabula et iuncturas ex ea deprompta exercerem, hoc paruum colloquium fecit. Si menda sunt, ignoscatis.
- Amicus I: Salue amice, panem fartum parare uelim, sed nescio quomodo hoc faciam.
- Amicus II: Salue amice, magno cum gaudio quod dicis audio, quod coquere multum tibi displicere semper putaueram.
- Amicus I: Et certe putaueras, nam coquere me minime delectat. Sed esurio, ergo coquendum est.
- Am. II: Coquamus enim, sed primum omnium omnia quae adhibenda sunt in promptu habere debes.
- Am. I: Sine dubio. Te obsecro ut omnia quae habenda sunt magna uoce dicas.
- Am. II: Memoriae enim manda, amice. Si panis fartus parandus est, primum omnium panis habendus est. Si *allergia afficeris, memento, panis sine *triticali adhibendus est. Deinde culter ad secandum idoneus (te moneo ut cultrum serratum adhibeas). Postremo, quoduis in pane farto insit.
- Am. I: Iam omnia quae dixisti memoriae mandaui. Tantum nunc de eo quod in pane farto insit puto. Mihi maxime placet butyrum et pomum conditiuum.
- Am. II: Ergo si tibi butyrum et pomum conditiuum placent, ut in promptu butyrum et pomum conditiuum habeas necesse est.
- Am. I: Finge omnia quae dicis iam in tabula sunt. Quomodo panem fartum faciam?
- Am. II: Primum panis in duas partes aut in dua fragmenta secandus est. Pane secto, pars altera butyro illinenda est, pars altera pomo conditiuuo. Pane illito, necese est ita panem componere, ut quod in pane farto insit non uideatur. Et ecce panis fartus butyro et pomo conditiuo.
- Am. I: Iam eum edere uelim, sed magnus panis fartus est et inurbanus uideri nolim.
- Am. II: Recte dicis. Si inurbanus uideri non uis, panis secandus est ut in partes minores diuidas. Panis per latitudinem secandus est, aut ex angulo, ut tibi placeat.
- Am. I: Iam nunc panis fartus meus butyro et pomo conditiuo paratus est.
- Am. II: Bene tibi sapiat.
- Am. I: Pro certo fingo bene sapere.